monumenta.ch > Plinius > sectio 116

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 116
{LXIX} discutit duritias corporum; iam remedia enim dicemus, quoniam et florum odorumque generi est magnus usus in medicina. quod ad cyprion attinet, Apollodorum quidem sequar, qui negat bibendum, quamquam professus efficacissimum esse adversus calculos. os eo fovet. feminis quidem abortus facere non dubitat; mirumque, tradit barbaros suffitum huius herbae excipientes ore lienes consumere et non egredi domibus nisi ab hoc suffitu, vegetiores enim firmioresque sic etiam in die fieri; intertriginum et alarum vitiis perfrictionibusque cum oleo inlitum non dubie mederi.